- ATYLA vel ATILAS
- ATYLA, vel ATILASvir fortis, imperandique cupidissimus, cui ingenium acre erat, et circum spectum, corpus validum et breve, ingens animi magnitudo, indefatigabilis tolerantia laborum, exacta rei bellicae disciplina; astûs, et consilii altitudo summa; Egregia forma, torvus aspectus, caput grandiusculum, oculi imminuti, rara barba, simus nasus, calvi fere crines, color fubniger, et magna libidinis impatientia. Inscriptio, quâ in diplomatis utebatur, haec erat; Atila Mundizi filius, et magni Nimrodnepos, Engadiae natus, divinâ benignitate Hunnorum, Medorum, Gothorum, ac Danorum Rex, metus Orbis, Deique flagellum. Postquam autem regiam dignitatem sortitus est, omnes gentes sibi subditas ad obsequia redegit. Multis et variis subactis ac direptis regionibus, cum exercitu ditato in regnum suum rediit. Bellô Italicô et Illyricô triumphavit; et quam vis de invadenda Asia, atque Africa cogitavit, summâ tamen libidine diffluens inter convivia, et ingentem concubinarum numerum, mentem remisit, puellamque Bactrianorum Regis filiam, cuius amore succensus erat, primariae uxoris locô habere constituit, unde Bacchô et Venere corpus eâ nocte ita confecit, ut inter dormiendum corpore supinô, sanguinis profluviô suffocatus interierit. Munster. l. 4. Cosmogr. Vide etiam Attila, ubi inter alia tituli eius paulo aliter habent.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.